HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXIII: De reditu in Cades in quadragesimo anno

#Num. XX

Fuerunt itaque filii Israel longo tempore in solitudine; multo sederunt tempore in Cadesbarne, et diu circumierunt montem Seir, redierunt fere, usque ad mare Rubrum, et circa fines Sinai, et prostrata sunt cadavera eorum in deserto. Tandem post multos labores, et annos triginta octo redierunt ad Cades, unde miserant exploratores, vel in qua redierunt ad eos, ut dictum est, quae est in deserto Sin, nec illud est desertum, ad quod venerunt octava mansione, ut dicit Hieronymus. Prior enim scribitur Sin per samech, et interpretatur rubus, vel odium. Sin vero in quo Cades, vel quae est Cades, scribitur per sade, et interpretatur mandatum, vel sancta, et est ut quidam volunt pars deserti Pharam. In fine igitur trigesimi noni anni a finibus Sinai venerunt in Cades undecim diebus, et potuit esse quod tantum irent undecim diebus, concito gradu, quantum ierant viginti et una mansionibus tardo, vel per aliam viam. Redierunt ergo filii Israel quadragesimo anno, mense primo, in desertum Sin et mansit populus in deserto Cades. Et sic quadraginta et duae mansiones filiorum Israel, quibus leguntur profecti ab Aegypto, usque ad campestrias Moab, juxta Jordanem, tribus tantum annis completae fuerunt duodecim ab Aegypto, usque ad montem Sinai anno primo a decima quarta die mensis primi usque ad diem primam mensis tertii. Deinde anno secundo vigesima die mensis primi profecti a Sinai, usque ad Cades viginti mansiones et unam expleverunt, infra annum secundum, tamen quoto spatio anni non est determinatum, sicut in primo, per triginta octo annos. Post errantes, et prostrati quadragesimo anno redierunt ad eamdem Cades. Eo anno reliquas novem mansiones transegerunt. Quod si invenires decem hujus anni fuisse mansiones, scito quod inter has iterum numeratur Cades repetita.